
Hoc tempore in Britannia cuidam eremitae monstrata est mirabilis quaedam visio per angelum de sancto Ioseph decurione, qui corpus Domini deposuit de cruce; et de catino illo sive paropside, in quo Dominus coenavit cum discipulis suis; de quo ab eodem eremita descripta est historia, quae dicitur de gradali. Gradalis autem sive gradale Gallice dicitur scutella lata, et aliquantulum profunda; in qua pretiosae dapes cum suo iure divitibus solent apponi gradatim, unus morsellus post alium in diversis ordinibus; et dicitur vulgari nomine graalz, quia grata et acceptabilis est in ea comedenti: tum propter continens, quia forte argentea est, vel de alia pretiosa materia; tum propter contentum, id est ordinem multiplicem pretiosarum dapum
Incluido en el compilado THE GRAAL – A tribute to the Holy Grails – GH Records
